- SANGUINARIUS Pons circa Spoletum
- SANGUINARIUS Pons circa Spoletuminter Narniam et Ocriculum. Aurel. Victor.Ab Aemiliani caede nomen nactus est. Sic collis quidam prope Ciliciae Adanam Α῞ιματος βουνὸς; Sanguinis Collis, dictus est propter Agarenos tot numerô ibi caesos, ὡς ῥεῦσαι διὰ τȏυ κρανοῦς τὸ αἷμα ποταμηδὸν, ut per declive in amnis modum flueret sanguis, ut Cedrenus anctor est, Edit. Paris. p. 654. Similiter Areae Sanguinum meminit Scriptor Sacer 2 Sam. c. 6. v. 6. Ubi de Husa, quod Arcam temere attrectasset, divinitus percusso: Ita enim Syra Versio in arca damin, h. e. sanguinum habet; propter Uzae nempe sanguinem ibi effusum. Et Adomin, i. e. cruores, dicebatur Iudaeae locus, inter Aeliam et Hiericho, propter sanguinen, qui illic crebro a latronibus fundebatur. Quam ob causam Hieronymus, castellum militum ibi situm fuisse scribit, ad auxilia viatorum; et Christum quoque cruenti huius loci meminisse, in parabola descendentis Hierichuntem ex Hierosolymis, Lucae c. 10. v. 30. Sed et Brocardus viatores ibi hodieque asserit in latrones haud raro incidere etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 37.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.